[2] Unde dico primo quod in nulla notitia nostra intuitiva, nec sensitiva nec intellectiva, constituitur res in quocumque esse quod sit aliquod medium inter rem et actum cognoscendi. Sed dico quod ipsa res immediate, sine omni medio inter ipsam et actum videtur vel apprehenditur. [3]Quoniam, quia formare per intellectum, sicut dicit Aristoteles, est sicut comprehendere per sensum, comprehendere autem per sensum perficitur per duo subiecta, quorum unum est subiectum per quod sensus fit verus (et est sensatum extra animam), aliud autem est subiectum per quod sensus est forma existens (et est prima perfectio sentientis), necesse est etiam ut intellecta in actu habeant duo subiecta, quorum unus est subiectum per quod sunt vera, scilicet formae quae sunt imagines vere, secundum autem est illud per quod intellecta sunt unum entium in mundo, et istud est intellectus materialis. [4]Secundum hoc igitur patet quod intentiones non sunt ipsi actus intelligendi ut fingit opinio prima et tertia, nec etiam obiectum cognitum ut fundat relationem ad actum intelligendi, sic quod huiusmodi relatio sit intentionalitas in abstracto, ut posuit opinio secunda, sed est ipsemet conceptus obiectivus per intellectum formatus claudens indistinguibiliter conceptionem passivam et rem quae concipitur per ipsum. [5]Sed manifestum est quod secunda intentio et eius rationis deficit a quacumque entitate existente in quocumque genere. |