La splendeur du monde des objets. Notes en marge d?un texte de Pierre d?Auriole
Alexandru Baumgarten
 
Texte traduit par Ioan Pânzaru

[2] Unde dico primo quod in nulla notitia nostra intuitiva, nec sensitiva nec intellectiva, constituitur res in quocumque esse quod sit aliquod medium inter rem et actum cognoscendi. Sed dico quod ipsa res immediate, sine omni medio inter ipsam et actum videtur vel apprehenditur.

[3]Quoniam, quia formare per intellectum, sicut dicit Aristoteles, est sicut comprehendere per sensum, comprehendere autem per sensum perficitur per duo subiecta, quorum unum est subiectum per quod sensus fit verus (et est sensatum extra animam), aliud autem est subiectum per quod sensus est forma existens (et est prima perfectio sentientis), necesse est etiam ut intellecta in actu habeant duo subiecta, quorum unus est subiectum per quod sunt vera, scilicet formae quae sunt imagines vere, secundum autem est illud per quod intellecta sunt unum entium in mundo, et istud est intellectus materialis.

[4]Secundum hoc igitur patet  quod intentiones non sunt ipsi actus  intelligendi ut fingit opinio prima et tertia, nec etiam obiectum cognitum ut fundat relationem ad actum intelligendi, sic quod huiusmodi relatio sit  intentionalitas in abstracto, ut posuit opinio secunda, sed est ipsemet conceptus obiectivus per intellectum formatus claudens indistinguibiliter conceptionem passivam et rem quae concipitur per ipsum.

[5]Sed manifestum est quod secunda intentio et eius rationis deficit a quacumque entitate existente in quocumque genere.

 <<  8  9  10  11  12
 
 
 

 
Martor nr 1/1996
Martor nr 2/1997
Martor nr 3/1998
Martor nr 4/1999
Martor nr 5/2000
Martor nr 6/2001
Martor nr 7/2002
Martor nr 8-9/2003-2004
Martor nr 10/2005
Martor nr 11/2006
Martor nr 12/2007
 

© 2003 Aspera Pro Edu Foundation. Toate drepturile rezervate. Termeni de confidentialitate. Conditii de utilizare